40. ¿Cuál es el documento más antiguo del Archivo? - Ayuntamiento de Toledo

1136, abril, 24. Burgos. Alfonso VII confirma el Fuero de los francos de Toledo.

In Dei nomine et eius gratia. Ego Adefonsus, Dei nutu Hispaniarum imperator, una cum coniuge mea domina Berengaria, grato animo et voluntate spontanea, nemine cogente, facio // cartam firmam et stabilem vobis omnibus franchis de Toleto et dono vobis et concedo tales foros quales habuistis in tempore mei avi regis Adefonsi et in tempore domni Bernardi, // toletane sedis boni archiepiscopi, videlicet: Ut habeatis vestrum proprium merinum et vestrum saionem. Et quod nullus de vobis cavalguez per foro, nisi ex sua voluntate cavalguare voluerit. // Et concedo vobis quod alter merino vel alter saion non intret in vestro barrio pro pindrare vel [pro aliquo] malo facere, nisi vester proprius, quem habetis. Et quod non faciatis aliam facenderam // neque alium forum, nisi talem qualem faciebatis in tempore mei avi regis Adefonsi. Hos foros predictos dono et concedo vobis omnibus franchis de Toleto ut habeatis et teneatis illos, vos // et filii vestri et omnis generatio vestra et omnes alii franchi qui in Toleto populaverint, iure hereditario in sempiternum. Quicumque hos foros ruperit, sive de mea gente vel // aliena fuerit, sit a Deo maledictus et in inferno cum Iuda proditore perpetue dampnationi [subiectus], et pectet Imperatori mille morabitinos. // Facta carta in Burgos VIII° kalendas maii era M. C. LXX IIII, Adefonso imperatore imperante in Toleto, in Legione, in Sarragoza, Naiara, Castella, Galicia. // Ego Adefonsus imperator hanc cartam iussi fieri, et factam propria manu roboravi [Signo del emperador, con la leyenda: Signum Imperatoris] in anno quo coronam imperii primitus recepi. // [1ª columna] Raimundus, Toletanus archiepiscopus, confirmat. // Petrus, Secobiensis episcopus, confirmat. // Berengarius, Salamantinus episcopus, confirmat. // Bernardus, Cemorensis episcopus, confirmat. // Semenus, Burgensis episcopus, confirmat. // Petrus, Palentinus episcopus, confirmat. // [2ª columna] Comes Rodericus Martinez, confirmat. // Comes Rodericus Gonzalvez, confirmat. // Comes Rodericus Gomez, confirmat. // Comes Gonsalvus, confirmat. // Comes Lop Diez, confirmat. // Comes Rodericus Velez, confirmat. // [3ª columna] Guter Ferrandez, maiordomus, confirmat. // Rodericus Ferrandez, confirmat. // Almarricus, alferiz, confirmat. // Melendus Bofin, confirmat. // Albertinus, confirmat. // Petrus Garsiez de Foilleda, confirmat. // Palea Iuglar, confirmat. // Giraldus scripsit hanc cartam iussu magistri Hugonis, // cancellarii Imperatoris. // [Intercalado entre las subscripciones y con otra letra]: Ego Fernandus, Dei gratia rex hispanorum, // imperatori domini Anfonsi filius, hanc // cartam propria manu et proprio signo confirmo. // [Leyenda del signo, con el texto: SIGNUM FERNANDI REGIS HISPANORUM]

DESCÁRGATE LA APP DEL AYUNTAMIENTO DE TOLEDO